Apud Lusytanos
Baptismus
et confirmatio
Praeter
ea, quae sol[l]lerter a patribus collecta et provide
ordinata sunt, quorum nos aliqua tangunt, haec
peculiariter notavi.
1. Sunt quaedam insulae, ad quas designati episcopi
numquam per se accedunt nex alios mittunt, unde numquam
confirmationis ibi sacramentum ministratur neque
ordinationes fiunt. Aut igitur tales in his locis
ordinentur episcopi, qui per se ire aut suffraganeum suis
expensis mittere velint et promittant, vel alia certe
via, quae patribus visa fuerit, saluti animarum et
ecclesiae commodo prospiciatur.
De servis
1.
Multi sunt apud nos neophiti servi ex Mauris et
Aetiopibus aliarumque nationum sectis et provinciis
conversi, qui cum Ephesinis dicere iure possunt: Neque
si spiritus sanctus est, audivimus; nam
nec virtutem fidei nec symbolum nec dominicam orationem
sciunt. Hoc autem cum dominorum patrinorumque
negligentia, tum maxime ex praelatorum incuria provenit.
2. Eisdem passim a dominis permittitur concubinatus, et
aliquando fidelis cum infideli, nonnumquam liberi cum
servo. Hoc autem ideo libenter a dominis permittitur, ut
hac via ex servorum procreatione (ac si arbores essent)
augeant domi vernaculos aut eorum venditione sibi pecunia
accrescat. Ex quo permissu et communi consuetudine seu
corruptela persuasum habent ipsi apud se servi licere eis
eiusmodi fornicarios concubitus, quod est contra fidem.
3. Duriusculum illud etiam videtur et certe declarandum,
ut, qui ex christianis servis nascuntur, etiam in tertia
et quarta generatione ut captivi vendantur, in facie
(veluti pecus) encausto deturpentur. Quo fit, ut matres,
ne talem prolem emittant, abortivum saepe procurent
aliaque contra bonos ecclesiae mores intentent.
4. Illud item connumerandum his puto, quod isti servi
baptismate iam abluti a suis dominis nominibus
contumeliae probroque plenis afficiantur, ut canes,
Sarraceni etc.; unde multos ex
servis poenitet, quod Christiani sint, multoque plures ob
id effici pertinaciter negant; dicunt enim: Ut quid
Christiani efficiemur, si canes
nihilominus, Sarracenique appellandi
sumus? Huc etiam attinet dominorum inhumana in servos
crudelitas et livida cruciandi licentia; ticionibus enim
eos ardentibus, ardenti cera, lardo aliisque ignitis
materiis inuruntur aut torrent. Fiat itaque admonitio vel
certe (si videbitur) super his prohibitio.
5. Ad haec res est non levis aut sacrae synodi indigna
iudicio, quae circa comprehensionem et vectionem,
emptionem et vendicionem ipsorum servorum fit; quum enim
multa sit apud christianos theologos de coacta servitute
(etiamde illa, quam leges permittunt) dubitatio, multos
certe nostri negociatores afferunt servos nem iusto bello
captos nec alia via ex iis, quae in iure exprimuntur,
habitos. Admonendi ergo sunt nostrates, qui a Calecut et
insula S. Thomae aliunde servos trahunt venales, quo id
pacto absque christianae fidei nota eorumque animarum
periculo faciant.
6. De matrimonio servorum. Attexam et illud (ne deinde de
servis fiat sermo) declarandum statuendumque esse, quid
circa servorum coniugia teneantur domini servare; multi
enim domini is hos agunt maliciose potius quam
christiane, si quis forte ex servis aut duxit aut ductus
est. Nam saepe contingit, ut liber ducat servum velitque
pecunia redimere, cui rei non solum non a[c]quiescunt
domini, verum etiam plagis ferroque servum afficiunt nec
raro etiam in longinqua vendunt. Quae omnia (ut dixi) aut
poenitere istos, aut retardare alios, ne sint Christiani,
faciunt.
|